HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LXVIII: De solutione Sabbati, et confricatione granorum

#Luc. VI

Et factum est in Sabbato secundo primo, cum Jesus et discipuli ejus transirent per sata, grana confricata manibus edebant discipuli. Hoc exponitur sic: In Sabbato secundo primo, adverbialiter, cum Jesus intraret per sata etc. Vel in Sabbato secundo, a primo, de quo praecessit sermo. Vel est una dictio quam dicit Lucas deuteroproton, nos secundoprimum. Hoc autem Sabbatum, quod discipuli non observabant, ideo sic vocavit, ut significaret spirituale sabbatum jam inchoari, et legalia cessatura. Est enim sabbatum spirituale secundoprimum, id est superius inferiore, scilicet legali, quasi factum de secundo primum. Quod enim primum fuerit a tempore, factum est secundum munere gratiae, quasi, caput versum est in caudam. Unde et si quis Christum velit appellare Adam secundoprimum non errabit. Vel sunt duae dictiones, et dicitur secundum et primum tempore, quia et ante legem sancti Patres sabbatizaverunt, et post, legali Sabbato medio interposito. Cum autem Pharisaei dicerent: Quid facitis quod non licet Sabbatis? excusabat eos Dominus multis modis, tum quia necessitas excusabat eos, sicut excusavit David et pueros ejus, quando comedit panes sacerdotales. Nec peccaverunt sacerdotes, circumcidentes et sacrificantes in Sabbato, tum quia, praesente Domino auctore Sabbati, faciebant hoc; quia etiam non peccavit Josue, dum circumivit Jericho septem diebus. Nec etiam hodie aeger, si solvit jejunium, reus est. Dixerunt autem Pharisaei hoc non licere Sabbatis; quia alia die licebat, secundum legem, edere grana segetis propinquorum, sed non metere falce. Nota primos apostolos solvisse Sabbatum; quos tamen recipiunt Ebionitae, cum repudient Paulum quasi legis transgressorem.